post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa
patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis
Ephraim
et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac
sepultus est in Sanir
huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per
viginti et duos annos
habens triginta filios sedentes super triginta pullos
asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius
appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in
praesentem diem in terra Galaad
mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum
Camon
filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova
fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim
et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum
Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum
contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et
filiorum Ammon
adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et
octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae
est in Galaad
in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam
et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis
et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia
dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim
quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei
filiique Ammon et Philisthim
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et
clamastis ad me et erui vos de manu eorum
et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco
non addam ut ultra vos liberem
ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in
tempore angustiae
dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu
nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos
quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola
proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum
itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria
contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati
sunt
dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui
primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux
populi Galaad